monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 123
{XXXVII} Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio.